et factum est in undecimo anno prima mensis factus est
sermo Domini ad me dicens
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge
confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor
deserta est
propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et
ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare
fluctuans
et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam
pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum
ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur
et scient quia ego Dominus
quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum
equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno
filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et
circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et
levabit contra te clypeum
et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres
tuas destruet in armatura sua
inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus
fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae
ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram
corruent
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et
destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et
lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum
ponent
et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et
sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris
nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae
tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio
tui commovebuntur insulae
et descendent de sedibus suis omnes principes maris et
auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et
induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino
casu tuo admirabuntur
et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo
peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in
mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi
nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur
insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te
quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam
sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te
abyssum et operuerint te aquae multae
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum
sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut
solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non
habiteris porro dedero gloriam in terra viventium
in nihilum redigam te et non eris et requisita non
invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus